Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in venditione fuerit, quia plerumque venaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune videantur agere: aequum enim aedilibus visum est vel in unum eius, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamvis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius vel turpiter faciendum pronius est.
Paul în Digesto, 21.1.44.1

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
Citate similare
Socius cum resisteret communibus servis venalibus ad fugam erumpentibus, vulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamvis propter societatem impensum sit, sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermisisset aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, veniret in medium, veluti si propter societatem heres fuisset institutus aut quid ei donatum esset.
Sextus Pomponius în Digesto, 17.2.60.1

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
Aequum est ut cuius participavit lucrum, participet et damnum.
în Digesto

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Nemo patriam quia magna est, amat, sed quia sua.
Seneca în Epistulae morales ad Lucilium

Adăugat de Mihai Cucereavii
Comentează! (0) | Votează! | Copiază! | în română
Nihil est in intellectu, quod non fuerit prius in sensu.
citat de Toma de Aquino

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
Amicitia inter pocula contracta plerumque vitrea est.
citat de Ioachim Camerarius

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Aspicere oportet, quidquid possis perdere.
aforism de Publilius Syrus din Sententiae

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
Constitutio principis est quod imperator decreto vel edicto vel epistula constituit.
citat de Gaius

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază! | în română

Audiatur et altera pars.
citat de Seneca

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Beatitudo non est virtutis præmium sed ipsa virtus nec eadem gaudemus quia libidines coercemus sed contra quia eadem gaudemus, ideo libidines coercere possumus.
Benedictus de Spinoza în Ethica, ordine geometrico demonstrata (V, Prop. XLII) (1677)

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază! | în engleză | în română

Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte vel ignorantia contrahuntur coercitio, communis rei publicae sponsio.
citat de Aemilius Papinianus

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Est enim sine dubio, domus iuris consulti totius oraculum civitatis.
Cicero în Rhetorica - De Oratore

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
Ubi numerus testium non adjicitur etiam duo sufficiunt; pluribus enim elocutio duorum numero contenta est.
Domitus Ulpian în Digesto

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Verum enim invenire volumus, non tanquam adversarium aliquem convincere.
Cicero în De finibus bonorum et malorum; Liber Primus (- 45)

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază! | în română
Certum est quia impossible est.
citat de Tertullianus

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Possunt quia posse videntur.
Virgiliu în Aeneid

Adăugat de Lucian Velea
Comentează! (0) | Votează! | Copiază! | în engleză | în română

Maxime peccantes, quia nihil peccare conatur.
citat de Erasmus

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază! | în română

Dialecticam inventam esse, veri et falsi quasi disceptatricem. Stoici enim judicandi vias diligenter persecuti sunt, ea scientia, quam Dialecticen appellant.
Cicero în Lucullo

Adăugat de Simona Enache
Comentează! (0) | Votează! | Copiază! | în română

Ingredi ad iudicem est autem ire ad iustitiam; quia iudex sit in quodam modo iustitia viva.
Aristoteles în Ethica Nichomachea

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
De oue et capra et iuuenca et leone
Vt racione pari fortune munera sumant,
Sumunt fedus ouis capra iuuenca leo.
Ceruus adest. ceruum rapiunt. leo sic ait: Heres
Prime partis ero. nam michi primus honor.
Et michi defendit partem uis prima secundam,
Et michi dat maior tercia iura labor.
Et pars quarta meum, nisi sit mea, rumpit amorem.
Publica solus habet forcior, ima premens.
Ne fortem societ fragilis, uult fabula presens.
Nam fragili fidus nesciet esse potens.
poezie de Aesopus din Fabulae

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!