De cane carnem ferente
Nat canis. ore gerit carnem, caro porrigit umbram.
Vmbra coheret aquis. has canis urget aquas.
Spem carnis plus carne cupit, plus fenore signum
Fenoris. os aperit, sic caro spesque perit.
Non igitur debent pro uanis certa relinqui.
Non sua si quis auet, mox caret ipse suis.
poezie de Aesopus din Fabulae

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
Citate similare
De cane et oue
In causam canis urget ouem. sedet arbiter, audit.
Reddat ouis panem uult canis, illa negat.
Pro cane stat miluus, stat uultur, stat lupus. instant,
Panem quem pepegit reddere, reddat ouis.
Reddere non debet, nec habet quid reddere possit.
Et tamen ut reddat, arbiter instat oui.
Ergo suum, licet instet hyemps, peruendit amictum,
Et boream patitur uellere nuda suo.
Sepe fidem falso mendicat inharcia teste,
Sepe dolet pietas criminis arte capi.
poezie de Aesopus din Fabulae

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
De duabus canibus
De partu querulam uerborum nectare plenam
Pro cane mota canis suscepit ede canem.
Hec abit, illa manet. hec cursitat, illa quiescit.
Huic tandem a partu rumpitur illa quies.
Illa redit reddique sua iura precatur.
Obserat hec aurem nec minus aure domum.
Plus prece posse minas putat. hec plus bella duobus.
Nescit posse minas plus prece, bella minis.
Cum dolor hanc armet, plus matrem filius armat;
Cedit sola gregi, causaque iusta perit.
Non satis est tutum mellitis credere uerbis.
Ex hoc melle solet pestis amara sequi.
poezie de Aesopus din Fabulae

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.
Seneca în Epistulae morales ad Lucilium (62)

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!

Bene perdis gaudium ubi dolor pariter perit.
aforism de Publilius Syrus din Sententiae

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!
De mure et rana
Muris iter rumpente lacu uenit obuia muri
Rana loquax et opem pacta nocere cupit.
Omne genus pestis superat mens dissona uerbis,
Cum sentes animi florida lingua polit.
Rana sibi murem filo confederat. audet
Nectere fune pedem, rumpere fraude fidem.
Pes coit ergo pedi, sed mens a mente recedit.
Ecce natant. trahitur ille, sed illa trahit.
Mergitur ut secum murem demergat. amico
Naufragium faciens naufragat ipsa fides.
Rana studet mergi, sed mus emergit et obstat
Naufragio. uires suggerit ipse timor.
Miluus adest, miserumque truci rapit ungue duellum.
Hic iacet, ambo iacent, uiscera trita fluunt.
Sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt.
Discat in auctorem pena redire suum.
poezie de Aesopus din Fabulae

Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! (0) | Votează! | Copiază!